Epistola ad Hebraeos*

Caput 10: Versus 5

Noluisti.A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, coeperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis praesentatus fuit.Corpus autem aptasti mihi.Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Praecepit tamen haec sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.
(* Traductions européennes)